Trouvé 629 Résultats pour: Levi De Filiis
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis (Liber Deuteronomii 33, 8)
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (Liber Deuteronomii 33, 24)
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël ut explorarent terram (Liber Iosue 2, 2)
vocavitque Josue duodecim viros quos elegerat de filiis Israël singulos de tribubus singulis (Liber Iosue 4, 4)
postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)
sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)
et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8, 32)
non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israël præter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit (Liber Iosue 11, 19)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)