Trouvé 2003 Résultats pour: Lege Domini
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)
rettulitque Moses causam earum ad judicium Domini (Liber Numeri 27, 4)
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 27, 11)
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore (Liber Numeri 27, 17)
holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini (Liber Numeri 28, 6)
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini (Liber Numeri 28, 7)
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit (Liber Numeri 28, 16)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiæ Domini sunt (Liber Numeri 31, 29)
ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini (Liber Numeri 31, 30)