Trouvé 2003 Résultats pour: Lege Domini
Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)
Benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 61)
Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 84)
Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)
Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. (Prophetia Danielis 6, 5)
Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)
Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)
Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)