Trouvé 475 Résultats pour: Lav
quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra (Liber Genesis 32, 2)
et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula (Liber Genesis 33, 17)
ædificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum (Liber Genesis 35, 7)
dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël (Liber Genesis 35, 10)
egrediente autem anima præ dolore et inminente jam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteræ (Liber Genesis 35, 18)
dixit ergo Judas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius (Liber Genesis 37, 26)
tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit (Liber Genesis 38, 5)
postea egressus est frater in cujus manu erat coccinum quem appellavit Zara (Liber Genesis 38, 30)
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ (Liber Genesis 41, 52)
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum (Liber Genesis 43, 24)
benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvæ pallium suum (Liber Genesis 49, 11)