Trouvé 475 Résultats pour: Lav
cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)
et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant (Liber II Regum 17, 8)
sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)
et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Hieroboam quæ fecerat non recesserunt ab eis (Liber II Regum 17, 22)
unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quæ procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei (Liber II Regum 18, 7)
obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno (Liber II Regum 20, 3)
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas (Liber II Regum 21, 21)
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini (Liber II Regum 21, 22)
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)
venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini (Liber II Regum 22, 9)
in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusei immolavit ibi victimas (Liber I Paralipomenon 21, 28)