Trouvé 578 Résultats pour: Juxta
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur (Liber Deuteronomii 29, 21)
sed juxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum (Liber Deuteronomii 30, 14)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)
mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Liber Deuteronomii 32, 35)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi (Liber Iosue 7, 2)
quæ cum juxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi (Liber Iosue 7, 17)
omnis autem populus et majores natu ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars juxta montem Garizim et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israël (Liber Iosue 8, 33)
quibus auditis cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant juxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 9, 1)
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea juxta omnia quæ fecerat Lachis (Liber Iosue 10, 35)
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)
