Trouvé 601 Résultats pour: Juda
et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis (Liber Ieremiae 19, 13)
et dabo universam substantiam civitatis hujus et omnem laborem ejus omneque pretium et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (Liber Ieremiae 20, 5)
et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)
et domui regis Juda audite verbum Domini (Liber Ieremiae 21, 11)
hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc (Liber Ieremiae 22, 1)
et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)
quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles (Liber Ieremiae 22, 6)
quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)
propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite (Liber Ieremiae 22, 18)
vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda (Liber Ieremiae 22, 30)
in diebus illius salvabitur Juda et Israël habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster (Liber Ieremiae 23, 6)