Trouvé 486 Résultats pour: Jesus
ipse autem Jesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Johannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
quamquam Jesus non baptizaret sed discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)
erat autem ibi fons Jacob Jesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Jesus da mihi bibere (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
respondit Jesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
respondit Jesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
dicit ei Jesus vade voca virum tuum et veni huc (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)