Trouvé 2334 Résultats pour: Israel Map
et elevans oculos vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei (Liber Numeri 24, 2)
quam pulchra tabernacula tua Jacob et tentoria tua Israël (Liber Numeri 24, 5)
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24, 17)
et erit Idumea possessio ejus hereditas Seir cedet inimicis suis Israël vero fortiter aget (Liber Numeri 24, 18)
morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab (Liber Numeri 25, 1)
initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus (Liber Numeri 25, 3)
ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israël (Liber Numeri 25, 4)
dixitque Moses ad judices Israël occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor (Liber Numeri 25, 5)
et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël (Liber Numeri 25, 8)
Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël (Liber Numeri 25, 13)
