Trouvé 2335 Résultats pour: Israel Censu
dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)
at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israël quod esset de prophetis (Liber I Regum 20, 41)
reversus est igitur rex Israël in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam (Liber I Regum 20, 43)
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)
surge et descende in occursum Ahab regis Israël qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam (Liber I Regum 21, 18)
ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël (Liber I Regum 21, 21)
et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)
transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël (Liber I Regum 22, 1)
in anno autem tertio descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël (Liber I Regum 22, 2)
dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)
dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)