Trouvé 2335 Résultats pour: Israel Censu
ascendit ergo Amri et omnis Israël cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa (Liber I Regum 16, 17)
in peccatis suis quæ peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato ejus quo fecit peccare Israël (Liber I Regum 16, 19)
reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum ejus et tyrannidis nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 20)
tunc divisus est populus Israël in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri (Liber I Regum 16, 21)
anno tricesimo primo Asa regis Juda regnavit Amri super Israël duodecim annis in Thersa regnavit sex annis (Liber I Regum 16, 23)
ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël ut inritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis (Liber I Regum 16, 26)
reliqua autem sermonum Amri et prœlia ejus quæ gessit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 27)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)
et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 33)
et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israël in cujus conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi juxta oris mei verba (Liber I Regum 17, 1)
hæc autem dicit Dominus Deus Israël hydria farinæ non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 17, 14)
et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israël (Liber I Regum 18, 17)