Trouvé 2335 Résultats pour: Israel Censu
statimque filii Israël surgentes mane castrametati sunt juxta Gabaa (Liber Iudicum 20, 19)
egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo milia viros (Liber Iudicum 20, 21)
rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)
cumque filii Israël altero die contra Beniamin ad prœlium processissent (Liber Iudicum 20, 24)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa (Liber Iudicum 20, 29)
omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiæ quoque quæ circa urbem erant paulatim se aperire cœperunt (Liber Iudicum 20, 33)
et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israël habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus (Liber Iudicum 20, 34)
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)
filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent cœperunt fugere quod cernentes filii Israël dederunt eis ad fugiendum locum ut ad præparatas insidias devenirent quas juxta urbem posuerant (Liber Iudicum 20, 36)
signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent (Liber Iudicum 20, 38)
quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris (Liber Iudicum 20, 39)