Trouvé 2335 Résultats pour: Israel Censu
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël et custodi partem tuam et sanctifica (Liber II Maccabaeorum 1, 26)
sed qui universa conspicit Dominus Israël percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israël et victoriam illi dedit (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)
ego Ecclesiastes fui rex Israël in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 12)
en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël (Canticum Canticorum 3, 7)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
et pars Dei Israël facta est manifesta (Liber Ecclesiasticus 17, 15)
et dixit mihi in Jacob inhabita et in Israël hereditare et in electis meis ede radices (Liber Ecclesiasticus 24, 13)