Mosaico decorativo

Trouvé 2335 Résultats pour: Israel Censu

  • et habens super lumbos suos cilicium jejunabat omnibus diebus vitæ suæ præter sabbata et neomenia et festa domus Israël (Liber Iudith 8, 6)

  • stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël (Liber Iudith 8, 32)

  • et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël tremor tuus super ipsos est (Liber Iudith 11, 9)

  • et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)

  • et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui (Liber Iudith 12, 8)

  • dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)

  • cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)

  • et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)

  • et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israël et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte (Liber Iudith 13, 18)

  • porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram (Liber Iudith 13, 23)

  • porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)

  • ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina