Trouvé 772 Résultats pour: Ira
et a petrosa ira plenæ mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter (Liber Sapientiae 5, 23)
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum (Liber Sapientiae 7, 20)
acutus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me (Liber Sapientiae 8, 11)
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit (Liber Sapientiae 10, 3)
et reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte (Liber Sapientiae 10, 17)
cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur (Liber Sapientiae 11, 10)
quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens (Liber Sapientiae 11, 15)
aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes (Liber Sapientiae 11, 19)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (Liber Sapientiae 15, 11)
etenim cum supervenit illis sæva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur (Liber Sapientiae 16, 5)
non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ (Liber Sapientiae 16, 6)