Trouvé 772 Résultats pour: Ira
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa (Liber Psalmorum 2, 12)
cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo (Liber Psalmorum 2, 13)
irascimini et nolite peccare quæ dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma (Liber Psalmorum 4, 5)
Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me (Liber Psalmorum 6, 2)
exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti (Liber Psalmorum 7, 7)
Deus judex justus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies (Liber Psalmorum 7, 12)
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super cælos (Liber Psalmorum 8, 2)
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Liber Psalmorum 8, 10)
confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua (Liber Psalmorum 9, 2)
et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis (Liber Psalmorum 17, 8)
ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo (Liber Psalmorum 17, 9)
et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus iræ tuæ (Liber Psalmorum 17, 16)