Trouvé 760 Résultats pour: Ipse
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)
et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est (Evangelium secundum Matthaeum 11, 14)
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
et ait pueris suis hic est Johannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo (Evangelium secundum Matthaeum 14, 2)
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
