Trouvé 6 Résultats pour: Industria
si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur (Liber Exodus 21, 14)
et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat (Liber Ruth 2, 16)
levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa (Liber I Samuelis 9, 24)
nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur (Liber Iudith 11, 6)
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias ejus intellegere noluerunt (Liber Iob 34, 27)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
