Trouvé 1758 Résultats pour: Ima
miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus (Liber Psalmorum 30, 10)
quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt (Liber Psalmorum 30, 14)
pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt (Liber Psalmorum 31, 6)
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te (Liber Psalmorum 31, 9)
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame (Liber Psalmorum 32, 19)
anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est (Liber Psalmorum 32, 20)
in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et lætentur (Liber Psalmorum 33, 3)
mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent (Liber Psalmorum 33, 22)
redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum (Liber Psalmorum 33, 23)
confundantur et revereantur quærentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala (Liber Psalmorum 34, 4)
quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam (Liber Psalmorum 34, 7)
anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo (Liber Psalmorum 34, 9)