Trouvé 252 Résultats pour: Ilo
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno (Prophetia Ezechielis 26, 7)
ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 30)
Gomer et universa agmina ejus domus Thogorma latera aquilonis et totum robur ejus populique multi tecum (Prophetia Ezechielis 38, 6)
et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi cœtus magnus et exercitus vehemens (Prophetia Ezechielis 38, 15)
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israël (Prophetia Ezechielis 39, 2)
et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem (Prophetia Ezechielis 40, 19)
portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 20)
et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos (Prophetia Ezechielis 40, 23)
et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores (Prophetia Ezechielis 40, 35)
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem duæ mensæ et ad latus alterum ante vestibulum portæ duæ mensæ (Prophetia Ezechielis 40, 40)
et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portæ orientalis quæ respiciebat ad viam aquilonis (Prophetia Ezechielis 40, 44)
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (Prophetia Ezechielis 40, 46)