Trouvé 528 Résultats pour: Illum
Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos (Liber Proverbiorum 3, 6)
inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum (Liber Proverbiorum 7, 21)
qui parcit virgæ suæ odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit (Liber Proverbiorum 13, 24)
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere (Liber Proverbiorum 25, 21)
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem (Liber Proverbiorum 29, 21)
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suæ effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilæ (Liber Proverbiorum 30, 17)
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)
in lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni (Canticum Canticorum 3, 1)
surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni (Canticum Canticorum 3, 2)