Trouvé 663 Résultats pour: Illis
et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant (Evangelium secundum Lucam 24, 27)
et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur (Evangelium secundum Lucam 24, 41)
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in cælum (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Actus Apostolorum 1, 9)
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti (Actus Apostolorum 1, 15)
et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra singulos eorum (Actus Apostolorum 2, 3)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)