Trouvé 442 Résultats pour: Homo
sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non pænituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano (Liber Ieremiae 20, 16)
ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus (Liber Ieremiae 23, 9)
sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes ejus (Liber Ieremiae 31, 30)
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et jumentum et data sit in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 32, 43)
hæc dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et jumentum in civitatibus Juda et foris Hierusalem quæ desolatæ sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore (Liber Ieremiae 33, 10)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)
MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis (Lamentationes 3, 39)
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ (Liber Baruch 2, 3)
sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit (Liber Baruch 6, 13)
melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis (Liber Baruch 6, 72)
propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)