Mosaico decorativo

Trouvé 442 Résultats pour: Homo

  • vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)

  • in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)

  • omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)

  • et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quærendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire (Liber Ecclesiastes 8, 17)

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Liber Ecclesiastes 9, 12)

  • stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare (Liber Ecclesiastes 10, 14)

  • si annis multis vixerit homo et in omnibus his lætatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur præterita (Liber Ecclesiastes 11, 8)

  • excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ et circumibunt in platea plangentes (Liber Ecclesiastes 12, 5)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina