Trouvé 99 Résultats pour: Gog
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis (Evangelium secundum Marcum 12, 39)
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis (Evangelium secundum Marcum 13, 9)
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus (Evangelium secundum Lucam 4, 15)
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum (Evangelium secundum Lucam 4, 20)
et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
et in synagoga erat homo habens dæmonium inmundum et exclamavit voce magna (Evangelium secundum Lucam 4, 33)
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea (Evangelium secundum Lucam 4, 38)
et erat prædicans in synagogis Galilææ (Evangelium secundum Lucam 4, 44)
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)