Trouvé 988 Résultats pour: Filius Isaac
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)
anno vicesimo sexto Asa regis Juda regnavit Hela filius Baasa super Israël in Thersa duobus annis (Liber I Regum 16, 8)
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)
et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum (Liber I Regum 16, 30)
factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)
tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)
cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)
et ait rex Israël ad Josaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Josaphat ait ne loquaris ita rex (Liber I Regum 22, 8)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)