Trouvé 1377 Résultats pour: Filii
feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis (Liber Iudicum 21, 23)
filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 21, 24)
fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen ejus Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus (Liber I Samuelis 1, 1)
et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundæ Fenenna fueruntque Fenennæ filii Annæ autem non erant liberi (Liber I Samuelis 1, 2)
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)
dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1, 8)
porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi (Liber I Samuelis 2, 22)
nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini (Liber I Samuelis 2, 24)
misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)
et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 11)
respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)