Trouvé 1377 Résultats pour: Filii
et factum est in mense septimo venit Ismaël filius Nathaniæ filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat (Liber Ieremiae 41, 1)
surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)
viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriæ (Liber Ieremiae 43, 6)
verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba hæc in libro de ore Hieremiæ anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 45, 1)
ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda (Liber Ieremiae 46, 2)
væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)
ad filios Ammon hæc dicit Dominus numquid filii non sunt Israël aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus ejus in urbibus ejus habitavit (Liber Ieremiae 49, 1)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israël ipsi et filii Juda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quærent (Liber Ieremiae 50, 4)
hæc dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israël et filii Juda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos (Liber Ieremiae 50, 33)
verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ (Liber Ieremiae 51, 59)
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli (Lamentationes 4, 2)