Mosaico decorativo

Trouvé 3413 Résultats pour: Filii Israel

  • congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • si quis autem inquit non quæsierit Dominum Deum Israël moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)

  • opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 16, 11)

  • regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël (Liber II Paralipomenon 17, 1)

  • sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël (Liber II Paralipomenon 17, 4)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • congregavitque rex Israël prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 5)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina