Trouvé 1631 Résultats pour: Filii Aaron
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum (Liber Ecclesiasticus 41, 8)
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quæ utilitas in utrisque (Liber Ecclesiasticus 41, 17)
et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis (Liber Ecclesiasticus 44, 9)
et filii ipsorum propter illos usque in æternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur (Liber Ecclesiasticus 44, 13)
excelsum fecit Aaron fratrem ejus et similem sibi de tribu Levi (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes ejus per omne tempus (Liber Ecclesiasticus 45, 16)
et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terræ divisit illi (Liber Ecclesiasticus 45, 25)
ut viderent omnes filii Israël quod bonum est obsequi sancto Deo (Liber Ecclesiasticus 46, 12)
sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua (Liber Ecclesiasticus 50, 14)