Trouvé 1631 Résultats pour: Filii Aaron
respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)
isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi (Liber Exodus 6, 14)
hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon (Liber Exodus 6, 15)
filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas (Liber Exodus 6, 17)
filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres (Liber Exodus 6, 18)
filii Merari Mooli et Musi hæ cognationes Levi per familias suas (Liber Exodus 6, 19)
accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)
filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri (Liber Exodus 6, 21)
filii quoque Ozihel Misaël et Elsaphan et Sethri (Liber Exodus 6, 22)
accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 6, 23)
filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum (Liber Exodus 6, 24)