Mosaico decorativo

Trouvé 4347 Résultats pour: Fe

  • crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus (Liber Genesis 21, 8)

  • jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21, 23)

  • respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie (Liber Genesis 21, 26)

  • cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnæ istæ quas stare fecisti seorsum (Liber Genesis 21, 29)

  • ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22, 2)

  • per memet ipsum juravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito (Liber Genesis 22, 16)

  • dixitque ad servum seniorem domus suæ qui præerat omnibus quæ habebat pone manum tuam subter femur meum (Liber Genesis 24, 2)

  • posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et juravit illi super sermone hoc (Liber Genesis 24, 9)

  • tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis ejus portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor (Liber Genesis 24, 10)

  • cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit (Liber Genesis 24, 11)

  • igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (Liber Genesis 24, 14)

  • ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non (Liber Genesis 24, 21)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina