Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt (Liber Deuteronomii 22, 15)
eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)
si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 22, 22)
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem (Liber Deuteronomii 23, 19)
ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (Liber Deuteronomii 23, 24)
non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (Liber Deuteronomii 24, 6)
si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)
mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto (Liber Deuteronomii 24, 9)
cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum ejus ut pignus auferas (Liber Deuteronomii 24, 10)
sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit (Liber Deuteronomii 24, 11)