Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)
offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino (Liber Numeri 5, 16)
his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur (Liber Numeri 5, 21)
ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen (Liber Numeri 5, 22)
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquæ maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo (Liber Numeri 5, 27)
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt (Liber Numeri 5, 30)
loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare (Liber Numeri 6, 2)
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii (Liber Numeri 6, 10)
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)
et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam (Liber Numeri 6, 14)
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum (Liber Numeri 6, 15)