Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris (Epistula ad Ephesios 4, 14)
omnia autem quæ arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est (Epistula ad Ephesios 5, 13)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber (Epistula ad Ephesios 6, 8)
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare (Epistula ad Ephesios 6, 13)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse (Epistula ad Philippenses 1, 7)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)
scire autem vos volo fratres quia quæ circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 12)
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio et in ceteris omnibus (Epistula ad Philippenses 1, 13)
quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum (Epistula ad Philippenses 1, 16)
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei (Epistula ad Philippenses 1, 25)
ut in nomine Jesu omne genu flectat cælestium et terrestrium et infernorum (Epistula ad Philippenses 2, 10)
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit (Epistula ad Philippenses 2, 20)