Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in cælum (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus (Evangelium secundum Ioannem 1, 20)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
et dicit eis Jesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt (Evangelium secundum Ioannem 2, 8)
hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci numquid ipse est Christus (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
cum ergo venisset in Galilæam exceperunt eum Galilæi cum omnia vidissent quæ fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum (Evangelium secundum Ioannem 4, 45)