Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium (Prophetia Ezechielis 41, 7)
limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestræ clausæ super ostia (Prophetia Ezechielis 41, 16)
super quæ fenestræ obliquæ et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum (Prophetia Ezechielis 41, 26)
ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus et de mediis ædificii (Prophetia Ezechielis 42, 5)
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)
qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)
et erubescant ex omnibus quæ fecerunt figuram domus et fabricæ ejus exitus et introitus et omnem descriptionem ejus et universa præcepta ejus cunctumque ordinem ejus et omnes leges ejus ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones ejus et præcepta illius et faciant ea (Prophetia Ezechielis 43, 11)
et dixit ad me fili hominis hæc dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis (Prophetia Ezechielis 43, 18)
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato (Prophetia Ezechielis 43, 19)
et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo (Prophetia Ezechielis 43, 22)
cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum (Prophetia Ezechielis 43, 23)
et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino (Prophetia Ezechielis 43, 24)