Mosaico decorativo

Trouvé 4347 Résultats pour: Fe

  • quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum (Liber Sapientiae 1, 13)

  • creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)

  • dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis (Liber Sapientiae 2, 1)

  • tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)

  • quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)

  • sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)

  • maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum (Liber Sapientiae 3, 13)

  • ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5, 17)

  • non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus (Liber Sapientiae 6, 8)

  • quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)

  • naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum (Liber Sapientiae 7, 20)

  • et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia (Liber Sapientiae 7, 21)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina