Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei (Liber Proverbiorum 19, 17)
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam (Liber Proverbiorum 19, 18)
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix (Liber Proverbiorum 19, 26)
aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque (Liber Proverbiorum 20, 12)
tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo (Liber Proverbiorum 20, 16)
hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit (Liber Proverbiorum 20, 21)
hostiæ impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere (Liber Proverbiorum 21, 27)
dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis (Liber Proverbiorum 22, 7)
noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis (Liber Proverbiorum 22, 26)
tu virga percuties eum et animam ejus de inferno liberabis (Liber Proverbiorum 23, 14)
quia habebis spem in novissimo et præstolatio tua non auferetur (Liber Proverbiorum 23, 18)
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt (Liber Proverbiorum 23, 20)