Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma (Liber Psalmorum 31, 5)
cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione (Liber Psalmorum 32, 3)
quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt (Liber Psalmorum 36, 20)
obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti (Liber Psalmorum 38, 10)
a fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma (Liber Psalmorum 38, 12)
et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos (Liber Psalmorum 39, 3)
multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum (Liber Psalmorum 39, 6)
sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti (Liber Psalmorum 39, 7)
confundantur et revereantur simul qui quærunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala (Liber Psalmorum 39, 15)
ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge (Liber Psalmorum 39, 16)
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Liber Psalmorum 40, 4)
hæc recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis (Liber Psalmorum 41, 5)