Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul (Liber Esdrae 3, 13)
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)
accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me (Liber Esdrae 4, 18)
itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore (Liber Esdrae 4, 23)
oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam (Liber Esdrae 5, 5)
sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)
et offerant oblationes Deo cæli orentque pro vita regis et filiorum ejus (Liber Esdrae 6, 10)
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (Liber Esdrae 6, 16)
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi (Liber Esdrae 6, 19)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)