Trouvé 35 Résultats pour: Familiarum
in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)
qui circumeuntes Judam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda et principes familiarum Israël veneruntque in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 23, 2)
hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone (Liber Esdrae 8, 1)
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)
nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta (Liber Nehemiae 7, 70)
et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas (Liber Nehemiae 7, 71)
et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)
in diebus autem Joachim erant sacerdotes principes familiarum Sarajæ Amaria Hieremiæ Anania (Liber Nehemiae 12, 12)
Levitæ in diebus Eliasib et Jojada et Jonan et Jeddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persæ (Liber Nehemiae 12, 22)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib (Liber Nehemiae 12, 23)