Trouvé 2385 Résultats pour: Fame In Israel
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 16)
ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ (Liber I Regum 15, 17)
fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me (Liber I Regum 15, 19)
adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim (Liber I Regum 15, 20)
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 15, 25)
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 26)
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)
propter peccata Hieroboam quæ peccaverat et quibus peccare fecerat Israël et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israël (Liber I Regum 15, 30)
reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 15, 31)
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 34)