Mosaico decorativo

Trouvé 2385 Résultats pour: Fame In Israel

  • venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)

  • in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam (Liber II Samuelis 5, 5)

  • et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)

  • audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)

  • congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta milia (Liber II Samuelis 6, 1)

  • David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis (Liber II Samuelis 6, 5)

  • et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo et in clangore bucinæ (Liber II Samuelis 6, 15)

  • et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)

  • reversusque est et David ut benediceret domui suæ et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israël discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris (Liber II Samuelis 6, 20)

  • dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini Israël (Liber II Samuelis 6, 21)

  • neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israël de terra Ægypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio (Liber II Samuelis 7, 6)

  • per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël cui præcepi ut pasceret populum meum Israël dicens quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber II Samuelis 7, 7)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina