Trouvé 2385 Résultats pour: Fame In Israel
et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos (Liber I Samuelis 10, 18)
et adplicuit Samuhel omnes tribus Israël et cecidit sors tribus Beniamin (Liber I Samuelis 10, 20)
et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël (Liber I Samuelis 11, 2)
et dixerunt ad eum seniores Jabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israël et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te (Liber I Samuelis 11, 3)
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia (Liber I Samuelis 11, 8)
et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël (Liber I Samuelis 11, 13)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)
dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem (Liber I Samuelis 12, 1)
filius unius anni Saul cum regnare cœpisset duobus autem annis regnavit super Israël (Liber I Samuelis 13, 1)
et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)
et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)