Trouvé 2385 Résultats pour: Fame In Israel
videntes itaque filii Israël fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos (Liber Iudith 15, 3)
et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)
misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii (Liber Iob 5, 20)
in vastitate et fame ridebis et bestiam terræ non formidabis (Liber Iob 5, 22)
adtenuetur fame robur ejus et inedia invadat costas illius (Liber Iob 18, 12)
egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria (Liber Iob 30, 3)