Trouvé 262 Résultats pour: Evangelium: tempus
fili conserva tempus et devita a malo (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore ejus (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
in manu Dei potestas terræ et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
et nescit quod tempus prætereat et relinquet omnia aliis (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine (Liber Ecclesiasticus 12, 16)
numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
memento iræ in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies (Liber Ecclesiasticus 18, 24)
a mane usque ad vesperam mutatur tempus et hæc omnia citata in oculis Dei (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet (Liber Ecclesiasticus 19, 25)
est autem tacens non habens sensum loquellæ et est tacens sciens tempus apti temporis (Liber Ecclesiasticus 20, 6)
homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus (Liber Ecclesiasticus 20, 7)