Mosaico decorativo

Trouvé 4218 Résultats pour: Eum

  • rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur (Liber I Samuelis 19, 15)

  • dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te (Liber I Samuelis 19, 17)

  • misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi (Liber I Samuelis 19, 20)

  • et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama (Liber I Samuelis 19, 23)

  • fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)

  • et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20, 17)

  • dixitque ad eum Jonathan cras kalendæ sunt et requireris (Liber I Samuelis 20, 18)

  • et ego tres sagittas mittam juxta eum et jaciam quasi exercens me ad signum (Liber I Samuelis 20, 20)

  • omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)

  • et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David (Liber I Samuelis 20, 33)

  • surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus (Liber I Samuelis 20, 34)

  • dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum (Liber I Samuelis 20, 42)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina