Trouvé 4218 Résultats pour: Eum
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Pharisæi ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilææ et rogabant eum dicentes domine volumus Jesum videre (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisæos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
Jesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)
et qui videt me videt eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 12, 45)
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non judico eum non enim veni ut judicem mundum sed ut salvificem mundum (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui judicet eum sermo quem locutus sum ille judicabit eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 12, 48)
et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)