Trouvé 4218 Résultats pour: Eum
CAPH defecerunt præ lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi (Lamentationes 2, 11)
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)
HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum (Lamentationes 3, 24)
TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animæ quærenti illum (Lamentationes 3, 25)
SADE inundaverunt aquæ super caput meum dixi perii (Lamentationes 3, 54)
RES vidisti Domine iniquitatem adversum me judica judicium meum (Lamentationes 3, 59)
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)
peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum (Liber Baruch 1, 17)
a die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius (Liber Baruch 1, 19)
et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis (Liber Baruch 2, 35)
hic Deus noster non æstimabitur alius adversus eum (Liber Baruch 3, 36)
venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis (Liber Baruch 4, 6)